Book 5
23
Alterum quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse, atque AMBROSIAM nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum p. )-(. v. piperis albi p. )-(. z. floris junci rotundi p. )-(. II. cinnamomi p. )-(. III. casiae nigrae p. )-(. IV. croci cilicii p. )-(. IV. z. myrrhae, quam σταχτήν nominant, p. )-(. V. nardi indici p. )-(. V. z. quae singula contrita melle cocto excipiuntur; deinde, ubi utendum est, id quod aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione vini diluiturGal. Antid. II, 1, 8, 17.