Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

22 Gargarizationes autem aut laevandilevandi causa fiunt, aut reprimendi, aut evocandi. Laevantlevant lac, cremor vel ptisanae, vel furfurum: reprimit aqua, in qua vel lenticula, vel rosa, vel rubus, vel cotoneum malum, vel palmulae decoctae sint: evocant sinapi, piper.
23 Antidota raro, sed praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur collisis corporibus vel per ictus, vel ubi ex alto deciderunt, vel in viscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus: maxime autem desideranda sunt adversus venena, vel per morsus, vel per cibos, aut potiones nostris corporibus inserta.
23 Unum est, quod habet lacrimae papaveris p. )-(. zz. acori, malabathrimalobathri p. )-(. v. iridis illyricae, gummi, singulorum p. )-(. II. anisi p. )-(. III. nardi gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum p. )-(. IV. petroselini p. )-(. IV. zz. trifolii p. )-(. v. casiae nigrae, silis, bdellii, balsami seminis, piperis albi, singulorum p. )-(. V. zz. styracis p. )-(. v. zz. myrrhae, opopanacis, nardi syri, turis masculi, hypocistidis succi, singulorum p. )-(. VI. castorei p. )-(. VI. costi, piperis albi, galbani, resinae terebinthinae, croci, floris junci rotundi, singulorum p. )-(. VI. zz. dulcis radicis p. )-(. VIII. zz. quae vel melle vel passo excipiuntur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme