Book 5
22
Est etiam Herae compositio, quae habet myrrhae, chalcitidis, singulorum p. )-(. II. aloes, turis, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. Iv. aristolochiae, gallae immaturae, singulorum p. )-(. VIII. malicorii contriti p. )-(. X.
22
Est Judaei, in qua sunt calcis partes duae, nitri quam ruberrimiruberrumi pars tertia: quae urina impuberisinpuberis pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit. Sed subinde is locus, cui id illinitur, madefaciendus est.
22
At Jollas, chartae combustae, sandarachae, singulorum p. )-(. I. calcis p. )-(. II. auripigmenti tantumdem miscebat.
22
Si vero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, vitellus combustus et contritus inspergi debet: si alio loco sanguinis profluvium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum p. )-(. I. sandarachae p. )-(. II. marmoris cocti p. )-(. IV. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem, squamae aeris, turis fuliginis, singulorum p. )-(. II. calcis p. )-(. Iv. Eadem increscentem quoque carnem coercent.
22
Timaeus autem ad ignem sacrum et his utebatur: myrrhae p. )-(. II. turis, atramenti sutorii, singulorum p. )-(. III. sandarachae, auripigmenti, squamae aeris, singulorum p. )-(. IV. gallae p. )-(. VI. cerussae combustae p. )-(.VIII. Ea vel arida inspersa, vel melle excepta idem praestant.
22
Sternutamenta vero vel albo veratro, vel struthio conjecto in nares excitantur, vel his mixtis: piperis, veratri albi, singulorum p. )-(. z. castorei p. )-(. I. spumae nitri p. )-(. I. struthii p. )-(. IV.