Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

22 Est etiam Herae compositio, quae habet murrae, chalcitidis, singulorum P. #1108 II; aloes, turis, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 IIII; aristolochiae, gallae inmaturae, singulorum P. #1108 VIII; malicori contriti P. #1108 X.
22 Est Iudaei, in qua sunt calcis partes duae; nitri quam ruberrumi pars tertia, quae urina inpuberis pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit. Sed subinde is locus, cui id inlinitur, madefaciendus est.
22 At Iollas chartae combustae, sandaracae, singulorum P. #1108 I; calcis P. #1108 II; auripigmenti tantundem miscebat.
22 Si uero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, uitellus combustus et contritus inspergi debet: si alio loco sanguinis profluuium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. #1108 I; sandaracae P. #1108 II; marmoris cocti P. #1108 IIII inspergi debet. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P. #1108 II; calcis P. #1108 IIII. Eadem increscentem quoque carnem coercent.
22 Timaeus autem ad ignem sacrum, ad cancrum his utebatur: murrae P. #1108 II; turis, atramenti sutori, singulorum P. #1108 III; sandaracae, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. #1108 IIII; gallae P. #1108 VI; cerussae combustae P. #1108 VIII. Ea uel arida inspersa uel melle excepta idem praestant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme