Book 5
22
Putrem vero carnem continet, neque ultra serpere patitur, et leniter exest, mel vel cum lenticula, vel cum marrubio, vel cum oleae foliis, ante ex vino decoctis: item sertula campana in mulso cocta, deinde contrita: aut calx cum cerato: aut amarae nuces cum allio sic, ut hujus pars tertia sit, paulumque his croci adjiciatur: aut quod habet spumae argenti p. )-(. VI. cornu bubuli combusti p. )-(. XII. olei murtei, et vini cyathos ternos: aut quod ex his constat: floris punici mali, atramenti sutorii, aloes, singulorum p. )-(. II. aluminis scissilis, turis, singulorum p. )-(. Iv. gallae p. )-(. VIII. aristolochiae p. )-(. x. Vehementius idem facit, etiam adurendo, auripigmentum cum chalcitide, et aut nitro, aut calce, aut charta combusta: item sal cum aceto; vel ea compositio, quae habet chalcitidis, capitulorum punici mali, aloes, singulorum p. )-(. II. aluminis scissilis, turis, singulorum p. )-(. IV. gallae p. )-(. VIII. Aristolochiae p. )-(. x. mellis quantum satis sit ad ea cogenda: vel cantharides p.)-(. I. sulphuris p. )-(. I. lolii p. )-(. III. quibus adjicitur picis liquidae quantum satis est ad jungendum: vel chalcitis quoque cum resina et ruta mixta; aut cum eadem resina diphryges: aut uva taminia cum pice liquida, Idem vero possunt faecis vini combustae et calcis, et nitri pares portiones: vel aluminis scissilis p. )-(. zz. Turis sandarachae, nitri, singulorum p. )-(. I. gallae p. )-(. VIII. aristolochiae p. )-(. x. mellis quantum satis est.