Book 5
22
Putrem uero carnem continet neque ultra serpere patitur et leniter exest mel uel cum lenticula uel cum marrubio uel cum oleae foliis ante ex uino decoctis. Item sertula Campana in mulso cocta, deinde contrita; aut calx cum cerato; aut amarae nuces cum alio, sic ut huius pars tertia sit, paulumque his croci adiciatur. Aut quod habet spumae argenti P. #1108 VI; cornu bubuli combusti P. #1108 XII; olei murtei et uini cyathos ternos. Aut quod ex his constat: floris Punici mali, atramenti sutorii, aloes, singulorum P. #1108 II; aluminis scissilis, turis, singulorum P. #1108 IIII; gallae P. #1108 VIII; aristolochiae P. #1108 X. Vehementius idem facit etiam adurendo auripigmentum cum chalcitide et aut nitro aut calce aut charta combusta: item sal cum aceto. Vel ea compositio, quae habet: chalcitidis, capitulorum Punici mali, aloes, singulorum P. #1108 II; aluminis scissilis, turis, singulorum P. #1108 IIII; gallae P. #1108 VIII; aristolochiae P. #1108 X; mellis quantum satis sit ad ea cogenda. Vel cantharidum P. #1108 I; sulpuris P. #1108 I; lolii P. #1108 III; quibus adicitur picis liquidae quantum satis est ad iungendum. Vel chalcitis quoque cum resina et ruta mixta; aut cum eadem resina diphryges; aut uua taminia cum pice liquida. Idem uero possunt et faecis uini combustae et calcis et nitri pares portiones; uel aluminis scissilis P. #1108 #1109 #1109; turis, sandaracae, nitri, singulorum P. #1108 I; gallae P. #1108 VIII; aristolochiae P. #1108 X; mellis quantum satis sit.