Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

21 Ad vulvam molliendam ovi vitellus, et foenum graecum. et rosa, et crocum temperantur. Aut elaterii p. )-(. z. salis tantumdem, uvae taminiae p. )-(. VI. melle excipiuntur.
21 Aut Boetho auctore: croci, resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. IV. myrrhae p. )-(. zz. rosae p. )-(. I. sevi vitulini p. )-(. I. z. cerae p. )-(. II. miscentur.
21 Optima autem adversus inflammationes vulvae Numenii compositio est, quae habet croci p. )-(. z. cerae p. )-(. I. butyri p. )-(. VIII. adipis anserinae p. )-(. XII. vitellos coctos duos, rosae minus cyatho.
21 Si vero infans intus decessit, quo facilius ejiciatur, malicorium ex aqua terendum, eoque utendum est.
21 Si concidere vitio locorum mulier solet, cochleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adjiciendum est.
21 Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.
22 Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, quibus aridis neque coactis utimur sic, ut inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta illinamusCf. Gal. S. G. V, 13 et 14: quale est ad carnem supercrescentem exedendam, quod habet squamae aeris, fuliginis turis, singulorum p. )-(. I. aeruginis p. )-(. II. Haec autem eadem cum melle purgant ulcera; cum cera, implent. Misy quoque et galla, si paribus portionibus misceantur, corpus consumunt: eaque vel arida inspergere licet, vel excepta cadmia illinere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme