Book 5
22
Putrem vero carnem continet neque ultra serpe patitur et leniter exest mel vel cum lenticula vel cum marrubio vel cum oleae foliis ante ex vino decoctis. Item sertula Campana in mulso cocta, deinde contrita; aut calx cum cerato; aut amarae nuces cum alio, sic ut huius pars tertia sit, paulumque his croci adiciatur. Aut quod habet spumae argenti P. VI; cornu bubuli combusti P. XII; olei murtei et vini cyathos ternos. Aut quod ex his constat: floris Punici mali, atramenti sutorii, aloes, singulorum P. II; aluminis scissilis, turis, singulorum P. IIII; gallae P. VIII; aristolochiae P. X. Vehementius idem facit etiam adurendo auripigmentum cum chalcitide et aut nitro aut calce aut charta combusta: item sal cum aceto. Vel ea compositio, quae habet: chalcitidis, capitulorum Punici mali, aloes, singulorum P. II; aluminis scissilis, turis, singulorum P. IIII; gallae P. VIII; aristolochiae P. X; mellis quantum satis sit ad ea cogenda. Vel cantharidum P. I; sulpuris P. I; lolii P. III; quibus adicitur picis liquidae quantum satis est ad iungendum. Vel chalcitis quoque cum resina et ruta mixta; aut cum eadem resina diphryges; aut uva taminia cum pice liquida. Idem vero possunt et faecis vini combustae et calcis et nitri pares portiones; vel aluminis scissilis P. = =; turis, sandaracae, nitri, singulorum P. I; gallae P. VIII; aristolochia P. X; mellatque quantum satis sit.