Book 5
20
Andronis vero est ad uvam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae, atramenti sutorii, myrrhae, singulorum p. )-(. I. aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II. capitulorum punici mali p. )-(. XXV. ex passo coacta, et, quum usus exigit, aceto vel vino diluta, prout valentius aut levius vitium est, cui medendum estIbid..
20
Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, aeruginis p. )-(. II. myrrhae p. )-(. XII. stibis, lacrimae papaveris, acaciae, singulorum p. )-(. XVI. quae ex vino et teruntur, et in ipso usu deliquanturcf. Ibid.: Pastillus Darii.
20
Expellere autem ex vesica cum urina calculum videtur haec compositio: casiae, croci, myrrhae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur; deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant p. )-(. z. hique singuli quotidie mane jejuno dantur.
21
Haec tria compositionum genera, maximum praecipueque varium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt; ut ea quae feminis subjiciuntur: πεσσούσ Graeci vocant. Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque lana naturalibus conditur.
21
Ad sanguinem autem evocandum, cauneis duabus adjicitur nitri p. )-(. I. aut allii semen conteritur, adjicituadicitur myrrhae paululum, et unguento susino miscetur: aut cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.