Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

22 22 Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, quibus aridis neque coactis utimur, sic ut inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta inlinamus. Quale est ad carnem supercrescentem exedendam, quod habet: squamae aeris, fuliginis turis, singulorum P. I; aeruginis P. II. Haec qum eadem cum melle purgant ulcera, cum cera inplent. Misy quoque et galla, si paribus portionibus misceantur, corpus consumunt; eaque vel arida inspergere licet vel excepta cadmina inlinere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme