Book 5
20
Andronis uero est ad uuam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae, atramenti sutorii, murrae, singulorum P. #1108 I; aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 II; capitulorum Punici mali P. #1108 XXV; ex passo coacta, et cum usus exigit, aceto uel uino diluta, prout ualentius aut lenius uitium est, cui medendum est.
20
Proprie autem ad ani fissa, uel ora uenarum fundentia sanguinem, uel cancrum: aeruginis P. #1108 II; murrae P. #1108 IIII; cummis P. #1108 VIII; turis P. #1108 XII; stibis, lacrimae papaveris, acaciae, singulorum P. #1108 XVI. Quae ex uino et teruntur et in ipso usu deliquantur.
20
Expellere autem ex uesica cum urina calculum uidetur haec compositio: casiae, croci, murrae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur, deinde uinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant P. #1108 #1109, hique singuli cotidie mane ieiuno dantur.
21
Haec tria compositionum genera [id est, quae in malagmatibus, pastillis emplastrisque sunt] maximum praecipueque uarium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt, ut ea, quae feminis subiciuntur: PESSOS Graeci uocant. Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque lana naturalibus conditur.
21
Ad sanguinem autem euocandum Cauneis duabus adicitur nitri P. #1108 S #1109; aut alii semen conteritur, adicitur murrae paululum, et unguento susino miscetur; aut cucumeris siluestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.