Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

19 Aliud, quod habet cerussae p. )-(. xx. cerae p. )-(. XXXV. olei heminam, aquae sextarium. Quae quoties adjiciuntur cerussae vel spumae argenti, scire licet illa ex his coquenda esse. Est autem ea percandida compositio, ideoque elephantine nominatur.
19 Lenia quoque quaedam emplastra sunt, quas λιπαράσ fere Graeci nominant; ut id quod habet minii p. )-(. IV. spumae argenti p. )-(. XXV. cerae, et adipis suillae, singulorum p. )-(. XXXVII. vitellos quatuor.
19 Alia compositio generis ejusdem: cerae, resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. VI. cerussae p. )-(. VIII. spumae argenti, plumbi recrementi, singulorum p. )-(. XX. cicini olei et murtei singulae heminae.
19 Tertia, quae ad auctorem Archagathum refertur: misy cocti, aeris combusti, singulorum p. )-(. IV. cerussae coctae p. )-(. VIII. resinae terebinthinae p. )-(. x. spumae argenti p. )-(. VI.
19 Etiamnum generis ejusdem: spumae argenti, cerae, adipis suillae, singulorum p. )-(. XXVII. vitelli cocti quatuor, rosae hemina. Aut cerati ex oleo murteo facti partes tres, adipis suillae pars quarta, paulum ex plumbi recremento. Aut, spumae argenti selibra, ex olei hemina, et aquae marinae altera, cocta, donec bullire desierit, cui paulum cerae sit adjectum. Aut, pares portiones cerae, sevi,stibis,spumae argenti, cerussae.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme