Book 5
19
Sunt etiam adversus morsus quaedam accommodata; quale est Diogenis nigrum, quod habet bituminis, cerae, resinae pineae aridae, singulorum p. )-(. xx. spumae argenti p. )-(. C. olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris p. )-(. IV. cerussae, et aeruginis rasae, singulorum p. )-(. VIII. ammoniaci p. )-(. XII. cerae, resinae pineae, singulorum p. )-(. XXV. spumae argenti p. )-(. c. olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris p. )-(. XIV. galbani p. )-(. VI. cerussae, et aeruginis rasae, singulorum p. )-(. VIII. ammoniaci p. )-(. XII. cerae, resinae pineae, singulorum p. 35)-(. XXXV. Spuma argenti concoquitur.
19
Rubrum quoque emplastrum, quod Ephesium vocatur, huc aptum est. Habet resinae terebinthinae p. )-(. II. galbani p. )-(. IV. minii sinopici p. )-(. VI. turis fuliginis p. )-(. VI. cerae p. )-(. VIII. spumae argenti p. )-(. XXXVI. olei veteris heminam.
19
Item id, quod ex his constat: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum p. )-(. IV. galbani p. )-(. VI. salis ammoniaci p. )-(. XII. z. cerae p. )-(. xxv. olei tribus heminis. Haec autem aliis quoque recentioribus vulneribus recte imponuntur.
19
Sunt etiam alba leniaGal. S. G. I, 18; fere non gravibus vulneribus accommodata, praecipueque senilibus: quale est quod habet cerussae p. )-(. XXXII. sevi vitulini curati, et cerae, singulorum p. )-(. XLVIII. olei heminas tres, ex quibus cerussa coquitur.