Book 5
19
Sunt etiam aduersus morsus quaedam adcommodata, quale est Diogeni nigrum, quod habet: bituminis, cerae, resinae pineae aridae, singulorum P. #1108 XX; spumae argenti P. #1108 C; olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris P. #1108 IIII; cerussae et aeruginis rassae, singulorum P. #1108 VIII; Hammoniaci P. #1108 XII; cerae, resinae pineae, singulorum P. #1108 XXV; spumae argenti P. #1108 C; olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris P. #1108 XIIII; galbani P. #1108 VI; cerussae et aeruginis rasae, singulorum P. #1108 VIII; Hammoniaci P. #1108 XII; cerae, resinae pineae, singulorum P. #1108 XXXV * * * spuma argenti concoquitur.
19
Rubrum quoque emplastrum, quod Ephesium uocatur, huc aptum est. Habet resinae terebenthinae P. #1108 II; galbani P. #1108 IIII; minii Sinopici P. #1108 VI; turis fuliginis P. #1108 VI; cerae P. #1108 VIII; spumae argenti P. #1108 XXXVI; olei ueteris heminam.
19
Item id, quod ex his constat; squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P. #1108 IIII; galbani P. #1108 VI; salis Hammoniaci P. #1108 XII #1109; cerae P. #1108 XXV; olei tribus heminis. Haec autem aliis quoque recentioribus uulneribus recte imponuntur.
19
Sunt etiam alba lenia (leuca Graeci uocant) fere non grauibus uulneribus accommodata, praecipueque senilibus. Quale est quod habet: cerussae P. #1108 XXXII; sebi uitulini curati et cerae, singulorum P. #1108 XLVIII; olei heminas tres; ex quibus ea cerussa coquitur.