Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

19 Hecataeo quoque auctore emplastrum generis ejusdem fit ex his: galbani p. )-(. II. fuliginis turis p. )-(. Iv. picis p. )-(. VI. cerae, et resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. VIII. quibus paulum irini unguenti miscetur.
19 Valensque ad idem emplastrum viride alexandrinum est. Habet aluminis scissilis p. )-(. VIII. salis ammoniaci p. )-(. VIII. z. squamae aeris p. )-(. XVI. myrrhae, turis, singulorum p. )-(. XVIII. cerae p. )-(. CL. resinae colophoniacae aut pineae p. )-(. cc. olei heminam, aceti sextarium.
19 Quaedam autem sunt emplastra exedentia, quae σηπτά Graeci vocant: quale est id, quod habet resiuaeresinae terebinthinae, fuliginis turis, singulorum p. z. squamae aeris p. )-(. I. ladani p. )-(. II. aluminis tantumdem, spumae argenti p. )-(. IV.
19 Exest etiam vehementer corpus, atque ossa quoque resolvit, et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas, nitri ignem non experti, lapidis assii, aristolochiae p. sextantes, cerae, resinae terebinthinae, turis, olei veteris, atramenti sutorii, salis ammoniaci p. s. aeruginis rasae p. bessem, aceti scilliticiscilliti heminam, vini amineiAminaei tantumdem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme