Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

19 Sunt etiam alba lenia (leuca Graeci vocant) fere non gravibus vulneribus accommodata, praecipueque senilibus. Quale est quod habet: cerussae P. zorkZZZ XXXII; sebi vitulini curati et cerae, singulorum P. XLVIII; olei heminas tres; ex quibus ea cerussa coquitur.
19 Aliud quod habet cerussae P. XX; cerae P. XXXV, olei heminam, aquae sextarium. Quae quotiens adiciuntur cerussae bl spumae argenti, scire licet illa ex his coquenda esse. Est autem ea percandida compositio quae supra posita est, ideoque elephantine nominatur.
19 Lenia quoque quaedam emplastra sunt, quas liparas fere Graeci nominant; ut id, quod habet mini P. IIII; spumae argenti P. XXV; cerae et adipis suillae, singulorum P. XXXVI; vitellos quattuor.
19 Alia compositio generis eiusdem: cerae, resinae terebenthinae, singulorum P. VI; cerussae P. VIII; spumae argenti, plumbi recrementi μολύβδουGraeci vocant), singulorum P. XX; cicini olei et murtei singulorum heminae.
19 Tertia, quae ad auctorem Archagathum refertur; misy cocti, aeris combusti, singulorum P. IIII; cerussae coctae P. VIII; resinae terebenthinae P. X; spumae argenti P. VI.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme