Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

19 Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extrahendum, quae ipsa quoque ἐπισπαστιχά nominanturGal. S. G. VI, 13: quale est quod, quia lauri baccas habet, διὰ δαφνίδων appellatur. In eo est, resinae terebinthinae p. )-(. X. nitri, cerae, picis aridae, baccarum lauri, singulorum p. )-(. XX. olei paulum. Quoties aut baccam, aut nucem, aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam.
19 Aliud eodem nomine, quod purlpuri quoque movendo est. Sevi vitulini, ammoniaci thymiamatis, picis, cerae, nitri, baccarum lauri, resinae aridae, aristolochiae, pyrethri pares portiones.
19 Praeter haec est Philocratis; quod habet salis ammoniaci p. )-(. VII. aristolochiae p. )-(. VIII. cerae, resinae terebinthinae, fuliginis turis, singulorum p. )-(. xv. spumae argenti p. )-(. XXXII. Quibus, ut pus quoque moveant, iridis p. )-(. IV. et galbani p. )-(. VI. adjiciuntur.
19 Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium ῤυπῶδεσ Graeci appellantGal. S. G. II, I. Habet myrrhae, croci, iridis, propolis, bdellii, capitulorum punici mali, aluminis et scissilis et rotundi, misy, chalcitidis, atramenti sutorii cocti, opopanacis, salis ammoniaci, visci, singulorum p. )-(. IV. aristolochiae p. )-(. VIII. squamae aeris p. )-(. XVI. resinae terebinthinae p. )-(. LXXV. cerae, et sevi vel taurini vel hircini, singulorum p. )-(. C.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme