Book 5
19
Puri autem movendo non aliud melius, quam quod expeditissimum est: τετραφάρμαχον a Graecis nominaturGal. Med. simpl. XI, 1, §. 2. Habet pares portiones cerae, picis, resinae, sevi taurini; si id non est, vitulini.
19
Alterum ad idem, ἐννεαφάρμαχον nominatur; quod magis purgat. Constat ex novem rebus, cera, melle, sevo, resina, myrrha, rosa, medulla vel cervina vel vitulina vel bubula, oesypo, butyro: quorum ipsorum quoque pondera paria miscenturGal. S. L. IX, 7.
19
Sunt autem quaedam emplastra, quibus utriusque rei facultas est: quae, si singula habenda sunt, meliora sunt; sed in copia rejiciendareicienda sunt; iis potius adhibitis, quae proprie id quod eo tempore opus est, consequuntur. Exempli causa duo proponam. Est igitur ad vulnera AttalumAttalicum? ==-cf. Gal. S. G.I, 17; quod habet squamae aerlsaeris p )- (.XVI. turis fuliginis p. )-(. XV. ammoniaci tantumdem, resinat terebinthinae liquidae p. )-(. XXV. sevi taurini tantumdem, aceti heminas tres, olei sextarium. At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, quod ad auctorem Judaeum referturcf. Aĕtius, XV, 14. Constat ex his: salis p. )-(. IV. squamae aeris rubri, aeris combusti, singulorum p. )-(. XII. ammoniaci thymiamatis, turis fuliginis, resinae aridae, singulorum p. )-(. XVI. resinae colophoniacae, cerae, sevi vitulini curati, singulorum p. )-(. XX. aceti sesquicyathus, olei minus cyatho. Curata vocant, quum ex sevo, puta, omnes membranulae diligenter exemptae sunt.