Book 5
19
Praeter has est Philocratis, quod habet: salis Hammoniaci P. VII; aristolochiae P. VIII; cerae, resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P. XV; spumae argenti P. XXXII, quibus, ut pus quoque moveant, iridis P. IIII et galbani P. VI adiciuntur.
19
Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium rhypodes Graeci appellant. Habet murrae, croci, iridis, propolis, bdelli, capitulorum Punici mali, aluminis et scissilis et rotundi, misy, chalcitis, atramenti sutorii cocti, panacis, salis Hammoniaci, visci, singulorum P. IIII; aristolochiae P. VIII; squamae aeris P. XVI; resinae terebenthinae P. LXXV; cerae et sebi vel taurini vel hircini, singulorum P. C.
19
Hecataeo quoque auctore emplastrum generis eiusdem fit ex his: galbani P. II; fuliginis turis P. IIII; picis P. VI; cerae et resinae terebenthinae singulorum P. VIII; quibus paululum irini unguenti miscetur.
19
Valensque ad idem emplastrum viride Alexandrinum est. Habet aluminis scissilis P. VIII; salis Hammoniaci P. VIII =; squamae aeris P. XVI; murrae, turis, singulorum P. XVIII; cerae P. CL; resinae Colophoniacae aut pineae P. CC; olei heminam, aceti sextarium.
19
Quaedam autem sunt emplastra exedentia, quae septa Graeci vocant; quale est id, quod habet resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P. =; squamae aeris P. I; ladani P. II; aluminis tantundem; spumae argenti singulorum P. IIII.