Book 5
19
At quia perviride est smaragdinum appellatur, in quo sunt resinae pineae p. )-(. III. cerae p. )-(. I. aeruginis p. s. turis fuliginis p. z. olei tantumdem, aceti, quo fuligo et aerugo in unum coganturGal. S. G. II, 2.
19
Est etiam coloris fere rufi, quod celeriter ad cicatricem vulnera perducere videtur. Habet turis p. )-(. I. resinae p. )-(. II. squamae aeris p. )-(. Iv. spumae argenti p. )-(. XX. cerae p. )-(. C. olei heminam.
19
Praeterea est, quam ῤ a glutinando vocantcf. 26, 23. Constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, p. )-(. IV. spumae argenti p. )-(. XL. olei veteris hemina.
19
Praeterea sunt quaedam generis ejusdem, quae, quia capitibus fractis maxime convenient, χεφαλιχά a Graecis nominantur. PhilotaeGal. S. G. IV, 13 compositio habet terrae eretriae, chalcitidis, singulorum p. )-(. IV. myrrhae, aeris combusti, singulorum p. )-(. X. ichthyocollae p. )-(. VI. aeruginis rasae, aluminis rotundi, misy crudi, aristolochiae, singulorum p. )-(. VIII. squamae aeris p. )-(. X turis masculi p. )-(. II. cerae p. I. rosae, et olei acerbi ternos cyathos, aceti quantum satis est, dum arida ex eo conteruntur.
19
Aliud ad idem viride: aeris combusti, squamae aeris, myrrhae, ichthyocollae, singulorum p. )-(. VI. misy crudi, aeruginis rasae, aristolochiae, aluminis rotundi, singulorum p. )-(. VII. cerae p. )-(. I. olei hemina, aceti quod satis sitGal. S. G. II, 2.