Book 5
18
Si quando autem in articulis callus increvit, Dexius docuit imponere calcis p. )-(. IV. cerussae p. )-(. VIII. resinae pineae p. )-(. xx. piperis grana xxx. cerae p. z. quibus, dum contunduntur, hemina vini lenis instillatur.
19
Ex emplastris autem nulla majorem usum praestant, quam quae cruentis protinus vulneribus injiciuntur: ἔναιμα Graeci vocant. Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna vis eam cogit, atque illius quoque impetum minuunt, tum glutinant vulnera quae id patiuntur, cicatricem iisdem inducunt. Constant autem ex medicamentis non pinguibus; ideoque alipenaealipene nominanturGal. S. G. I, 15.
19
Optimum ex his est, quod barbarum vocatur. Habet aeruginis rasae p. )-(. XII. spumae argenti p. )-(. xx. aluminis, picis aridae, resinae pineae aridae, singulorum p. )-(. I. quibus adjiciuntur olei et aceti singulae heminaeGal. S. G. II, 22, t. XIII, p. 556.
19
Alterum ad idem, quod κωακόν vocant, habet spumae argenti p. )-(. C. resinae aridae tantumdem: sed spuma prius ex tribus olei heminis coquitur. His duobus emplastris color niger est, qui fere talis fit ex pice atque resina: at ex bitumine nigerrimus; ex aerugine, antaut aeris squama, viridis; ex minio ruber; ex cerussa albus.
19
Paucae admodum compositiones sunt, in quibus aliquid mixturae varietas novat. Ergo id quoque nigrum est, quod βασιλιχόν nominaturcf. Gal. S. L. VIII, 5. Habet opopanacis p. )-(. I. galbani p. )-(. II. picis, et resinae, singulorum p. )-(. x. olei dimidium cyathum.