Book 5
19
Praeterea sunt quaedam generis eiusdem, quae quia capitibus fractis maxime conveniunt, cephalica a Graecis nominantur. Philotae compositio habet: terrae Eretriae, chalcitidis, singulorum P. IIII; murrae, aeris combusti, singulorum P. X; icthyocollae singulorum P. VI; aeruginis rasae, aluminis rotundi, misy crudi, aristolochiae, singulorum P. VIII; squamae aeris P. X; turis masculi P. II; cerae P. I; rosae et olei acerbi ternos cyathos; aceti quantum satis est, dum arida ex eo conteruntur.
19
Aliud ad idem viride: aeris combusti, squamae aeris, murrae, icthyocollae, singulorum P. VI; misy crudi, aeruginis rasae, aristolochiae, aluminis rotundi, singulorum P. VIII; cerae P. I, olei hemina, aceti quod satis sit.
19
Puri autem movendo non aliud melius quam quod expeditissimum est: tetrapharmacon a Graecis nominatur. Habet pares portiones cerae, picis, resinae, sebi taurini, si id non est, vitulini.
19
Alterum ad idem enneapharmacum nominatur quod magis purgat. Constat ex novem rebus: cera, melle, sebo, resina, murra, rosa, medulla vel cervina vel vitulina vel bubula, oesypo, buturo. Quorum ipsorum quoque pondera paria miscentur.
19
Sunt autem quaedam emplastra, quibus utriusque rei facultas est, quae si singula habenda sunt, meliora sunt: sed in copia reicienda sunt, iis potius adhibitis, quae proprie id, quod eo tempore opus est, consecuntur. Exempli causa duo proponam.