Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

18 Ctesiphontis: cerae creticae, resinae terebinthinae, nitri quam ruberrimiruberrumi, singulorum p. s. olei cyathi tres. Sed id nitrum ante per triduum, instillata aqua, teritur, et cum sextario ejus incoquitur, donec omnis humor consumatur. Potest vero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam, omnemque coitum humoris emolliendumGal. S. L. VI, 14.
18 Ad articulos, fici quoque aridae partem nepetae mixtam; vel uvam taminiam sine seminibus cum pulegio recte aliquis imponit.
18 Eadem podagrae praesidio sunt. Sed ad eam fit Aristonis quoque, quod habet nardi, cinnamomi, casiae, chamaeleontis, junci rotundi, singulorum p. )-(. VIII. sevi caprini ex irino liquati p. )-(. xx. iridis p. )-(. I. quae in aceto quam acerrimo jacere per xx. dies debet. Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit.
18 At Theoxenus ad pedum dolores, sevi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam illitam imponebat; tum superinjiciebat ammoniacum thymiama in aceto liquatum.
18 At Numenius podagram, ceterosque articulos induratos hoc molliebat: abrotoni, rosae aridae, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. III. resinae terebinthinae p. )-(. IV. turis, spumae nitri, singulorum p.)-(. VIII. iridis, aristolochiae, singulorum p. )-(. XII. cerae p. III. quibus adjicitur cedri cyathus unus, olei laurei cyathi tres, olei acerbi sextarius.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme