Book 5
19
Optimum ex his est quod barbarum vocatur. Habet aeruginis rasae P. III; spumae argenti P. XX; aluminis, picis aridae, resinae pineae aridae, singulorum P. I; quibus adiciuntur olei et aceti singulae heminae.
19
Alterum ad idem, quod Coacon vocant, habet spumae argenti P. C; resinae aridae tantundem: sed spuma prius ex tribus olei heminis coquitur. His duobus emplastris color niger est, qui fere talis fit ex pice atque resina: at ex bitumine nigerrimus, ex aerugine aut aeris squama viridis, ex minio ruber, ex cerussa albus.
19
Paucae admodum compositiones sunt, in quibus aliquid mixturae varietas novat. Ergo id quoque nigrum est, quod basilicon nominatur. Habet panacis P. I; galbani P. II; picis et resinae singulorum P. X; olei dimidium cyathum.
19
At, quia perviride est, zmaragdinum appellatur in quo sunt: resinae pineae P. III; cerae P. I; aeruginis P. S.; turis fuliginis P. =; olei tantundem; aceti, quo fuligo et aerugo in unum cogantur.
19
Est etiam coloris fere rufi, quod celeriter ad cicatricem vulnera perducere videtur. Habet turis P. I; resinae P. II; squamae aeris P. IIII; spumae argenti P. XX; cerae P. C, olei heminam.
19
Praeterea est quam Ῥάπτουσαν a glutinando vocant. Constat ex his: bituminis, aluminis scissilis P. IIII; spumae argenti P. XL; olei veteris hemina.