Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

18 Clesiphontis: cerae Creticae, resinae terebenthinae, nitri quam ruberrumi, singulorum P. S., olei cyathi tres. Sed id nitrum ante per triduum instillata aqua teritur, et cum sextario eius incoquitur, donec omnis umor consumatur. Potest uero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum.
18 Ad articulos fici quoque aridi partem nepetae mixtam uel uuam taminiam sine seminibus cum puleio recte aliquis imponit.
18 Eadem podagrae praesidio sunt. Sed ad eam fit Aristonis quoque, quod habet: nardi, cinnamomi, casiae, chamaeleontis, iunci rotundi, singulorum P. #1108 VIII; sebi caprini ex irino liquati P. #1108 XX; iridis P. #1108 I, quae in aceto quam acerrimo iacere per XX dies debet. Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit.
18 At Theoxenus ad pedum dolores sebi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam inlitam imponebat, tum superiniciebat Hammoniacum thymiama in aceto liquatum.
18 At Numenius podagram ceterosque articulos induratos hoc molliebat: habrotoni, rosae aridae, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 III; resinae terebenthinae P. #1108 IIII; turis, spumae nitri, singulorum P. #1108 VIII; iridis, aristolochiae, singulorum P. #1108 XII; cerae P. III; quibus adicitur cedri cyathus I, olei laurei cyathi III, olei acerbi sextarius.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme