Book 5
18
Niconis quoque est quod resolvit, aperit, purgat. Habet alcyoniumalcyoneum, sulphur, nitrum, pumicem, paribus portionibus; quibus tantum picis, et cerae adjicitur, ut fiat cerati crassitudo.
18
Ad ossa autem Aristogenis fit ex his: sulphuris p. )-(. I. resinae terebinthinae, nitri spumae, et ex scilla partis interioris, plumbi eloti, singulorum p. )-(. II. turis fuliginis p. )-(. VIII. ficus aridae quam pinguissimae, sevi taurini, singulorum p. )-(. VIII. cerae p. )-(. XII. iridis macedonicae p. )-(. VI. sesami fricti acetabulum.
18
Maximeque nervis et articulis malagma convenit. Igitur Euthyclei est, et ad articulos, et ad omnem dolorem, et ad vesicae, et ad recenti cicatrice contractos articulos, quae ἀγχύλασ Graeci nominant, conveniens; quod habet fuliginis turis acetabulum, resinae tantumdem, galbani sine surculis sescunciam, ammoniaci, bdellii, singulorum p. z. cerae p. s. Ad eosdem * digitos: iridis, ammoniaci, galbani, nitri, singulorum p. )-(. XIV. resinae liquidae p. )-(. VI. cerae p. )-(. XVI.
18
Ad dolores articulorum, Sosagorae: plumbi combusti, papaveris lacrimae, corticis hyoscyami, styracis, peucedani, sevi, resinae, cerae pares portiones.
18
Chrysippi: resinae liquidae, sandarachae, piperis. singulorum p. )-(. XII. quibus cerae paululum adjicitur.