Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

18 Supprimitque omne, quod abscedit, id in quo est galbani, fabae fresae, singulorum p. )-(. I. myrrhae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum p. )-(. IV. Satisque omnia abscedentia digerit murex combustus, et bene contritus, aceto subinde adjecto.
18 *At si satis sanguis subit, recte imponitur, quod adversus phymata quoque potest. Constat ex his: bdellii, styracis, ammoniaci, galbani, resinae et aridae et liquidae pineae, item ex lentisco, turis, iridis, singulorum p. )-(. II.
18 καρχινώδη vero commode his leniuntur: galbani, visci, ammoniaci, resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. I. sevi taurini p. s. faecis combustae quam maxima portione, dum id siccius non faciat, quam esse malagma oportet.
18 Quod si facie contusa livor subcruentus est, haec compositio nocte et die imposita tollit. Aristolochiae, thapsiae, singulorum p. )-(. II. bdellii, styracis, ammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae, et ex lentisco liquidae, turis masculi, iridis illyricae, cerae, singulorum p. )-(. Iv. Idem faba quoque imposita proficit.
18 Sunt etiam quaedam malagmata, quae ἀναστομωτιχά Graeci vocantGal. Med. simpl. V, 14, quoniam aperiendi vim habent. Quale est, quod ex his constat: piperis longi, spumae nitri, singulorum p. )-(. II. erysimi p. )-(. Iv. quae cum melle miscentur. Idoneaque etiam strumae aperiendae sunt. Ejus generis, vehementiusque ex his est id, quod habet calcis p. )-(. Iv. piperis grana sex, nitri, cerae, singulorum p. )-(. x. mellis p. z. olei heminam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme