Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

18 Ad spissa autem Aristogenis fit ex his: sulpuris P. I; resinae terebenthinae, nitri spumae, et ex scilla partis interioris, plumbi eloti, singulorum P. II; turis fuliginis P. VIII; ficus aridae quam pinguissimae, sebi taurini, singulorum P. VIII; cerae P. XII; iridis Macedonicae P. VI; sesami fricti acetabulum.
18 Maximeque nervis et articulis malagma convenit. Igitur Euthyclei est ad articulos, et ad omnem dolorem et ad vesicae, et ad recenti cicactrice contractos articulos, quas ancylas Graeci nominant, quod habet: fuliginis turis acetabulum; resinae tantundem; galbani sine surculis sescunciam; Hammoniaci, bdelli P. III singulorum P. =; cerae P. S. Ad eosdem digitos iridis, Hammoniaci, galbani, nitri, singulorum P. XIIII; resinae liquidae P. VI; cerae P. XVI.
18 Ad dolores articulorum Sosagorae: plumbi combusti, papaveris lacrimae, corticis hyoscyami, styracis, peucedani, sebi, resinae, ceae, pares portiones.
18 Chrysippi: resinae liquidae, sandaracae, piperis, singulorum P. XII; quibus cerae paulum adicitur.
18 Clesiphontis: cerae Creticae, resinae terebenthinae, nitri quam ruberrumi, singulorum P. S., olei cyathi tres. Sed id nitrum ante per triduum instillata aqua teritur, et cum sextario eius incoquitur, donec omnis umor consumatur. Potest vero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum.
18 Ad articulos fici quoque aridi partem nepetae mixtam vel uvam taminiam sine seminibus cum puleio recte aliquis imponit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme