Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

18 At si satis sanguis subit, recte imponitur quod adversus phymata quoque potest. Constat ex his: bdellis, styracis, Hammoniaci, galbani, resinae aridae et liquidae pineae, item ex lentisco, turis, iridis, singulorum P. II.
18 Carcinode vero phymata commode his leniuntur: galbani, visci, Hammoniaci, resinae terebenthinae, † in, singulorum P. I; sebi taurini P. S.; faecis combustae quam maxima portione, dum id siccius non faciat quam esse malagma oportet.
18 Quod si facie contusa livor subcruentus est, haec compositio nocte et die imposita tollit: aristolochiae, Hammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae et ex lentisco liquidae, turis masculi, iridis Illuricae, cerae, singulorum P. IIII. Idem faba quoque imposita proficit.
18 Sunt etiam quaedam malagmata, quae anastomotica Graeci vocant, quoniam aperiendi vim habent. Quale est, quod ex his constat: piperis longi, spumae nitri, singulorum P. II; erysimi P. IIII, quae cum melle miscentur. Idoneaque etiam strumae aperiendae sunt. Eius generis est vehementiusque ex his est id, quod habet calcis P. IIII; piperis grana VI; nitri, cerae, singulorum P. XII; mellis P. =; olei heminam.
18 Niconis quoque est quod resolvit, aperit, purgat. Habet alcyoneum, sulpur, nitrum, pumicem paribus portionibus, quibus tantum picis et cerae adicitur, ut fiat cerati crassitudo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme