Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

18 Arabis autem cuiusdam est ad strumam et orientia tubercula, quae phymata uocantur, quod haec digerit. Habet murrae, salis Hammoniaci, turis, resinae et liquidae et aridae, croci magmatis, cerae, singulorum P. #1108 I; lapidis eius quem pyriten uocant P. #1108 IIII; quibus quidam adiciunt sulpuris P. II.
18 Est etiam proficiens in struma et in is tuberibus, quae difficiliter concocuntur, et in is, quae carcinode uocantur, quod ex his constat: sulpuris P. #1108 II; nitri P. #1108 IIII, murrae P. #1108 VI, fuliginis turis P. #1113., salis Hammoniaci P. #1109, cerae P. I.
18 Protarchus autem ad parotidas eaque tubercula, quae melicerides favi uel phymata nominantur, item mala ulcera pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum P. #1108 VIII cum cerae P. #1108 VIIII miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adiciebat.
18 At aduersus panum, * * tum primum orientem, quod phygetron Graeci uocant, et omne tuberculum, quod phyma nominatur, miscetur ocra quae Attice nominatur cum duabus partibus similae, hisque cum tunduntur subinde mel instillatur, donec malagmatis crassitudo sit.
18 Discutit etiam omne tuberculum, quod phyma uocatur, id quod habet calcis, nitri spumae, piperis rotundi, singulorum P. #1108 I; galbani P. #1108 II; salis P. #1108 IIII, quae excipiuntur cerato ex rosa facto.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme