Book 5
18
Ad idem latus Andreae quoque malagma est, quod etiam resoluit, educit umorem, pus maturat, ubi id maturum est, cutem rumpit, ad cicatricem perducit. Prodest impositum minutis maioribusque abscessibus, item articulis ideoque et coxis et pedibus dolentibus: item, si quid in corpore conlisum est, reficit; praecordia quoque dura et inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique ualet, quae adiuuare calor potest. Id habet cerae P. #1108 I; uisci, sycamini, quam alias sycomorum uocant, lacrimae, singulorum P. #1108 I; piperis et rotundi et longi, Hammoniaci thymiamatis, bdelli, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, murrae, resinae aridae, singulorum P. #1108 X; pyrethri, cocci Cnidi, spumae nitri, salis Hammoniaci, aristolociae Creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebenthinae liquidae, singulorum P. #1108 XX. Quibus adicitur unguenti irini, quantum satis est ad ea mollienda atque cogenda.
18
Praecipuum uero est ad resoluenda, quae astricta sunt, mollienda, quae dura sunt, digerenda, quae coeunt, id, quod ad Polyarchum auctorem refertur. Habet iunci quadrati, cardamomi, turis fuliginis, amomi, cerae, resinae liquidae pares portiones.
18
Aliud ad eadem Nilei: croci magmatis, quod quasi recrementum eius est, P. #1108 IIII; Hammoniaci thymiamatis, cerae, singulorum P. #1108 XX. Ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia iunguntur.