Book 5
18
At si lienis torquet, glandis, quam βάανον μυρεψιχήν Graeci vocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo: ubi cerati crassitudinem habet, linteo ante in aqua frigida madefacto illinitur, et sic imponitur; supraque farina hordeacea injicitur: sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat; satiusque est id bis, aut ter fieri.
18
Commune autem jocinori, et lieni, Lysias composuit ex his: opopanacis, styracis, galbani, resinae, singulorum p. )-(. II. aminoniaciHammoniaci, bdellii, cerae, sevi taurini, iridis aridae p. )-(. IV. cachryos acetabulo, piperis granis quadraginta: quae contrita irino unguento temperantur.
18
Ad laterum autem dolores compositio est Apollophanis: in qua sunt resinae terebinthinae, turis fuliginis, singulorum p. )-(. IV. bdellii, ammoniaci, iridis, sevi vilulinivitulini, aut caprini a renibus, visci, singulorum p. )-(. IV. llaecHaec autem eadem omnem dolorem levant, dura emolliunt, mediocriter calefaciuntGal. S. G. VII, 7