Book 4
4
4 At si lingua resoluta est, quod interdum per se, interdum ex morbo aliquo fit, sic ut sermo hominis non explicetur, oportet gargarizare ex aqua, in qua vel thymum vel hysopum vel nepeta decocta sit; aquam bibere; caput et os et ea, quae sub mento sunt, et cervicem vehementer perfricare; lasere linguam ipsam linere; manducare quae sunt acerrima, id est in sinapi alium, cepam; magna vi luctari, ut verba exprimantur; exerceri retento spiritu; caput saepe aqua frigida perfundere; nonnumquam multam esse radiculam, deinde vomere.
5
5 Destillat autem de capite interdum in nares, quod leve est; interdum in fauces, quod peius est; interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est. Si in nares destillavit, tenuis per has pituita profluit; caput leviter dolet, gravitas eius sentitur, frequentia sternumenta sunt; si in fauces, has exasperat, tussiculam movet; si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
5
Aliud autem quamvis non multum distans malum gravedo est. Haec nares claudit, vocem obtundit, tussim siccam movet; sub eadem salsa est saliva, sonant aures, venae moventur in capite, turbida urina est. Haec omnia κόρυζασ Hippocrates nominat: nunc video apud Graecos in gravedine hoc nomen servari, destillationem κατασταγμόν appellari. Haec autem et brevia et, si neglecta sunt, longa esse consuerunt. Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulceravit.