Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 4

7 Ut hoc autem morbi genus circa totam cervicem, sic alterum, aeque pestiferum acutumque, in faucibus esse consuevit. Nostri anginam vocant: apud Graecos nomen prout species est. Interdum enim neque rubor, neque tumor ullus apparet; sed corpus aridum est, vix spiritus trahitur, membra solvuntur: id συνάγχην vocant. Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultusque est: id χυνάγχην vocant. Ilia communia sunt: aeger non cibum devorare, non potionem potest; spiritus ejus intercluditur. Levius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non sequuntur: id παρασυνάγχην appellant. Quidquid est, si vires patiuntur, sanguis mittendus est: secundum est ducere alvumcf. VIII, 9. Cucurbitula quoque recte sub mento, et circa fauces admovetur, ut id quod strangulat, evocet. Opus est deinde fomentis humidis: nam sicca spiritum elidunt. Ergo admovere spongias oportet; quae melius in calidum oleum, quam in calidam aquam subinde demittuntur: efficacissimusque est hic quoque salis calidus succuscf. Hipp. Vict. rat. in acut. § 7. Tum commodum est, hyssopum, vel nepetam, vel thymum, vel absinthium, vel etiam furfures, aut ficus aridas cum mulsa aqua decoquere, eaque gargarizare: post haec palatum ungere vel felle taurino, vel eo medicamento, quod ex moris est. Polline etiam piperis id recte respergitur. Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, et in palato citra uvam, vel eas venas, quae sub lingua sunt; ut per ea vulnera morbus erumpat. Quibus si non fuerit aeger adjutus, scire licet malo victum esse. Si vero his morbus levatus est, jamque fauces et cibum et spiritum capiunt, facilis ad bonam valetudinem recursus est. Atque interdum natura quoque adjuvat, si ex angustiore sede vitium transit in latiorem: itaque rubore et tumore in praecordiis orto, scire licet fauces liberariAph. VI, 37; VII, 47. Quidquid autem eas levarit, incipiendum est ab humidis, maximeque aqua mulsa decocta: deinde assumendi molles et non acres cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum revertantur. Vulgo audio, si quis pullum hirundinis ederitcf. Plin. XXX, 4, 12, angina toto anno non periclitari; servatumque eum ex sale, quum is morbus urget, comburi, carbonemque ejus contritum in aquam mulsam, quae potui detur, infriari, et prodessecf. Plin. l. l.. Id quum idoneos auctores ex populo habeat, neque habere quidquam periculi possit, quamvis in monumentis medicorum non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme