Book 4
2
Ex quibus id, quod acutum est, idque, quod supra consuetudinem intenditur, idque, quod ex subita causa etsi non pestiferum tamen uehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur. Sed id, nisi intolerabilis dolor est, superuacuum est, satiusque est abstinere a cibo; si fieri potest, etiam potione; si non potest, aquam bibere. Si postero die dolor remanet, aluum ducere, sternumenta euocare, nihil adsumere nisi aquam. Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique si ex uino uel cruditate origo est. Si uero in his auxilii parum est, tonderi oportet ad cutem; dein considerandum est, quae causa dolorem excitarit. Si calor, aqua frigida multa perfundere caput expedit, spongiam concauam inponere subinde in aqua frigida expressam; unguere rosa et aceto, uel potius his tinctam lanam sucidam imponere aliaue refrigerantia cataplasmata. At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina uel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit; tum caput uehementer perfricare; deinde calido oleo implere, ueste uelare. Quidam id etiam deuinciunt; alii ceruicalibus uestimentisque onerant, et sic leuantur; alios calida cataplasmata adiuuant. Ergo etiam ubi causa incognita est, uidere oportet, refrigerantia magis an calfacientia leniant, et is uti, quae experimentum adprobarit. At si parum causa discernitur, perfundere caput, primum calida aqua, sicut supra praeceptum est, uel salsa, uel ex lauro decocta, tum frigida posca. Illa in omni uetusto capitis dolore communia sunt: sternumenta excitare, inferiores partes uehementer perfricare; gargarizare iis, quae saliuam mouent; cucurbitulas temporibus et occipitio admouere; sanguinem ex naribus extrahere; resina subinde tempora reuellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne uehementer adrodat; candentibus ferramentis, ubi dolor est, ulcera excitare; cibum permodicum cum aqua sumere; ubi leuatus est dolor, in balineum ire, ibi multa aqua, prius calida, deinde frigida per caput perfundi: si discussus ex toto dolor est, etiam ad uinum reuerti, sed postea semper antequam quicquam aliud aquam bibere.