Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 4

2 In capite autem interdum acutus et pestifer morbus est, quem ΚΕΦΑΛΑΙΑΝ Graeci uocant; cuius notae sunt horror calidus, neruorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, uomitus, sic ut uox supprimatur, uel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat. Praeter haec dolor intolerabilis, maxime circa tempora uel occipitium. Interdum autem in capite longa inbecillitas, sed neque grauis neque periculosa, per hominis aetatem est: interdum grauior dolor sed breuis, neque tamen mortiferus, qui uel uino uel cruditate uel frigore uel igne aut sole contrahitur. Hique omnes dolores modo in febre, modo sine hac sunt; modo in toto capite, modo in parte, interdum sic ut oris quoque proximam partem excrucient. Praeter haec etiamnum inuenitur genus, quod potest longum esse; ubi umor cutem inflat, eaque intumescit et prementi digito cedit: ΥΔΡΟΚΕΦΑΛΟΝ Graeci appellant. Ex his id, quod secundo loco positum est, dum leue est, qua sit ratione curandum, dixi, cum persequerer ea, quae sani homines in inbecillitate partis alicuius facere deberent. Quae uero auxilia sunt capitis, ubi cum febre dolor est, eo loco explicitum est, quo febrium curatio exposita est. Nunc de ceteris dicendum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme