Book 4
1
Tum in masculis iter urinae spatiosius et conpressius a ceruice huius descendit ad colem: in feminis breuius et plenius super uuluae ceruicem se ostendit. Volua autem in uirginibus quidem admodum exigua est; in mulieribus uero, nisi ubi grauidae sunt, non multo maior, quam ut manu conprehendatur. Ea, recta tenuataque ceruice, quem canalem uocant, contra mediam aluum orsa, inde paulum ad dexteriorem coxam conuertitur; deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit. Ipsa autem ilia inter coxas et pubem imo uentre posita sunt. A quibus ac pube abdomen susum uersus ad praecordia peruenit: ab exteriore parte euidenti cute, ab interiore leui membrana inclusum, quae omento iungitur; peritonaeos autem a Graecis nominatur.
2
His uelut in conspectum quendam, quatenus scire curanti necessarium est, adductis, remedia singularum laborantium partium exsequar, orsus a capite; sub quo nomine nunc significo eam partem, quae capillis tegitur: nam oculorum, aurium, dentium dolor, et si qui similis est, alias erit explicandus.