Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 4

32 Ex quocumque autem morbo quis inualescit, si tarde confirmatur, uigilare prima luce debet; nihilo minus in lecto conquiescere; circa tertiam horam leuiter unctis manibus corpus permulcere. Deinde delectationis causa, quantum iuuat, ambulare, circumcisa omni negotiosa actione; tum gestari diu, multa frictione uti, loca, caelum, cibos saepe mutare. Vbi triduo quadriduoue uinum bibit, uno aut etiam altero die interponere aquam. Per haec enim fiet, ne in uitia tabem inferentia incidat et ut mature uires suas recipiat. Cum ex toto uero conualuerit, periculose uitae genus subito mutabit et inordinate aget. Paulatim ergo debebit omissis his legibus eo transire, ut arbitrio suo uiuat.
← Previous 43 / 43

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme