Book 4
1
At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque ventriculum; deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene venientibus iungitur, atque hinc dextra recurvatum in imo derigitur, qua excernit; ideoque id ibi rectum intestinum nominatur.
1
Contegit vero universa haec omentum, ex inferiore parte leve et strictum, ex superiore mollius; cui adeps quoque innascitur, quae sensu, sicut cerebrum quoque et medulla, caret.
1
At a renibus singulae venae, colore albae, ad vesicam feruntur: ureteras Graeci vocant, quod per eas inde descendentem urinam in vesicam destillare concipiunt.
1
Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, iungitur per venas cum intestino eoque osse, quod pubi subest. Ipsa soluta atque liberior est, aliter in viris atque in feminis posita: nam in viris iuxta rectum intestinum est, potius in sinistram partem inclinata: in feminis super genitale earum sita est, supraque elapsa ab ipsa vulva sustinetur.