Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 4

27 At cum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum * facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole uel ad ignem. Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, uinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat. Aluus quoque uel ducenda uel lacte purganda est. Si crassa urina est, uehementior esse debet et exercitatio et frictio, longior in balneo mora; cibis opus est tenerioribus, uino eodem. In utroque morbo uitanda omnia sunt, quae urinam mouere consuerunt.
28 Est etiam circa naturalia uitium, nimia profusio seminis; quod sine uenere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut interposito spatio tabe hominem consumat.—In hoc adfectu salutares sunt uehementes frictiones, perfusiones natationesque quam frigidissimae, neque cibi nec potio nisi frigida adsumpta. Vitare autem oportet cruditates, omnia inflantia; nihil ex is adsumere, quae contrahere semen uidentur, qualia sunt siligo, simila, oua, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei. Neque alienum est fouere inferiores partes aqua decocta ex uerbenis comprimentibus, ex isdem aliqua cataplasmata imo uentri inguinibusque circumdare, praecipueque ex aceto rutam; uitare etiam, ne supinus obdormiat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme