Book 4
27
coeuntia. Idem faciunt etiam albae olivae, et nigrum papaver cum melle adsumptum, et cummis cum contrito semine apii liquatum et cum cyatho passi datum. Praeter haec in omnibus vesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque. Idemque etiam decocta lentiscus praestat. Si tamen intolerabilis dolor est et sanguis profluit, etiam sanguinis detractio apta est, aut certe coxis admotae cucurbitulae cute incisa.
27
At cum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole vel ad ignem. Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, vinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat. Alvus quoque vel ducenda vel lacte purganda est. Si crassa urina est, vehementior esse debet et exercitatio et frictio, longior in balneo mora; cibis opus est tenerioribus, vino eodem. In utroque modo vitanda omnia sunt, quae urinam movere consuerunt.