Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 4

31 In manibus pedibusque articulorum vitia frequentiora longioraque sunt; quae in podagris chiragrisve esse consuerunt. Ea raro vel castratos, vel pueros ante feminae coitum, vel mulieres, nisi quibus menstrua suppressa sunt, tentantAph. VI, 28, 29 et 30. Ubi sentiri coeperunt, sanguis mittendus est: id enim inter initia statim factum, saepe annuam, nonnumquam perpetuam valetudinem bonam praestat. Quidam etiam, quum asinino lacte epoto sese eluissent, in perpetuum hoc malum evaserunt. Quidam quum toto anno a vino, mulso, venere sibi temperassent, securitatem totius vitae consequuti sunt. Idque utique post primum dolorem servandum est, etiamsi quievit. Quod si jam consuetudo ejus facta est, potest quidem aliquis esse securior iis temporibus, quibus dolor se remisit: majorem vero curam adhibere debet iis quibus id revertitur; quod fere vere autumnove fieri soletcf. Aph. VI, 55. Quium vero dolor urget, mane gestari debet; deinde ferri in ambulationem, ibi se dimovere; et si podagra est, interpositis temporibus exiguis, invicem modo sedere, modo ingredi; tum antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leniter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida; deinde cibum sumere ex media materia, interpositis rQbus urinam moventibus; quotiesque plenior est, evomere. Ubi dolor vehemens urget, interest sine tumore is sit, an tumor cum calore, an tumor jam etiam obcallueritobcalluerint. Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est. Aquam marinam, vel muriam duram fervefacere oportet, deinde in pelvem conjicere, et quum jam homo pati potest, pedes demittere, superque pallam dare, et vestimento te gere; paulatim deinde juxta labrum ipsum ex eadem aqua leniter infundere, ne calor intus destituat; ac deinde noctu cataplasmata calefacientia imponere, maximeque hibisci radicem ex vino coctamcf. Plin. XX, 4, 14.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme