Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 4

1 Ac uiscerum quidem hae sedes sunt. Stomachus uero, qui intestinorum principium est, neruosus: a septima spinae uertebra incipit, circa praecordia cum uentriculo committitur. Ventriculus autem, qui receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus; isque inter lienem et iecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente. Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista conectuntur, iungunturque ei saepto, quod transuersum esse supra posui.
1 Inde ima uentriculi pars paulum in dexteriorem partem conuersa, in summum intestinum coartatur. Hanc iuncturam ΠΥΛΩΡΟΝ Graeci uocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit.
1 Ab ea ieiunum intestinum incipit, non ita inplicitum; cui tale uocabulum est, quia numquam quod accepit, continet, sed protinus in inferiores partes transmittit.
1 Inde tenuius intestinum est, in sinus uehementer inplicitum: orbes uero eius per membranulas singuli cum interioribus conectuntur; qui in dexteriorem partem conuersi et e regione dexterioris coxae finiti, superiores tamen partes magis complent.
1 Deinde id intestinum cum crassiore altero transuerso committitur; quod a dextra parte incipiens, in sinisteriorem peruium et longum est, in dexteriorem non est, ideoque caecum nominatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme