Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 4

17 At renes ubi adfecti sunt, diu male habent. Peius est, si frequens biliosus uomitus accedit.—Oportet conquiescere, cubare molliter, soluere aluum, si aliter non respondet, etiam ducere; saepe desidere in aqua calida; neque cibum neque potionem frigidam adsumere; abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis; bibere liberaliter; adicere modo cibo modo potioni piper, porrum, ferulam, album papauer; quae maxime inde urinam mouere consuerunt. Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu siluestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones diuisa: si uero dolor tantum leuandus est, eiusdem cucumeris semina XXX, idem nuclei XX, nuces Graecae V, croci paululum, contrita et cum lacte potui data. Ac super quoque recte quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori extrahendo sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme