Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 4

12 Vulgatissimum uero pessimumque stomachi uitium est resolutio est, cum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus ac sic tabe consumi.—Huic generi inutilissimum balineum est: lectiones exercitationesque superioris partis necessariae, item unctiones frictionesque; his perfundi frigida atque in eadem natare, canalibus eiusdem subicere et stomachum ipsum et magis etiam a scapulis id, quod contra stomachum est, consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum Sumbruinarumque sunt, salutare est. Cibi quoque adsumendi sunt frigidi, qui potius difficulter coquntur, quam facile uitiantur. Ergo plerique, qui nihil aliud concoquere possunt, bubulam coqunt. Ex quo colligi potest neque auem neque uenationem neque piscem dari debere nisi generis durioris. Potui quidem aptissimum est uinum frigidum, uel certe bene calidum meracum, potissimum Raeticum uel Allobrogicum aliudue, quod et austerum et resina conditum est: si id non est, quam asperrimum maximeque Signinum. Si cibus non continetur, danda aqua et eliciendus plenior uomitus est, iterumque dandus cibus; et tum admouendae duobus infra stomachum digitis cucurbitulae ibique duabus aut tribus horis continendae sunt. Si simul et uomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana sucida uel spongia ex aceto uel cataplasma, quod refrigeret. Perfricanda uero non diu sed uehementer brachia et crura et calfacienda. Si plus doloris est, infra praecordia quattuor digitis cucurbitula utendum est, et protinus dandus panis ex posca frigida: si non continuit, post uomitum lene aliquid ex is, quae non aliena stomacho sint: si ne id quidem tenuit, singuli cyathi uini singulis interpositis horis, donec stomachus consistat. Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, ualentius acidi Punici mali cum pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte; quibus tantundem, quantum in his omnibus est, aquae frigidae quam optime miscetur: id enim plus quam uinum ad conprimendum stomachum potest. Supprimendus autem uomitus est, qui per se uenit. Sed si nausia est aut si coacuit intus cibus aut computruit, quorum utrumlibet ructus ostendit, eiciendus est; protinusque, cibis adsumptis isdem, quos proxime posui, stomachus restituendus. Vbi sublatus est praesens metus, ad ea redeundum est, quae supra praecepta sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme