Book 4
12
Faucibus subest stomachus; in quo plura longa uitia incidere consuerunt. Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulceratio adficit: interdum pituita, interdum bilis oritur; frequentissimumque eius malum est, quo resoluitur, neque ulla re magis aut adficitur aut corpus adficit. Diuersa autem ut uitia eius, sic etiam remedia sunt.
12
Vbi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fouendus inponendusque puluis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt. Potui, nisi quid obstat, egelida aqua praestanda.
12
Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae neque incidere cutem necesse est: prosunt sicca et calida fomenta, sed non uehementissima. Interponenda abstinentia est; utilis in ieiunio potio est apsinthi uel hysopi uel rutae. Exercitatio primo leuis, deinde maior adhibenda est, maximeque quae superiores partes moueat; quod genus in omnibus stomachi uitiis aptissimum est. Post exercitationem opus est unctione, frictione; balneo quoque nonnumquam, sed rarius; interdum alui ductione; cibis deinde calidis neque inflantibus, eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, uini austeri. Illud quoque in omnibus stomachi uitiis praecipiendum est, ut quo modo se quisque aeger refecerit, eo ut sanus utatur: nam redit huic inbecillitas sua, nisi eisdem defenditur bona ualetudo, quibus reddita est.