Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 4

20 Intra ipsa vero intestina consistunt duo morbi, quorum alter in tenuiore, alter in pleniore est. Prior acutus est; insequens esse longus potest. DiodesDiocles Carystius tenuioris intestini morbum χόρδαψον, plenioris εἰλεόν nominavit. A plerisque video nunc illum priorem εἰλεόν, hunc χολιχόν nominari. Sed prior modo supra umbilicum, modo sub umbilico dolorem movet. Fit alterutro loco inflammatio: nec alvus, nec spiritus infra transmittitur: si superior pars affecta est, cibus; si inferior, stercus per os redditur: si utrumlibet vetus est. Adjicit periculo vomitus biliosus, mali odoris, aut varius, aut niger. Remedium est sanguinem mittere; vel cucurbitulas pluribus locis admovere, non ubique cute incisa: id enim duobus aut tribus locis satis est: ex ceteris spiritum evocare abunde est. Tum animadvertere oportet, quo loco malum sit: solet enim contra id tumere. Et si supra umbilicum est, alvi ductio utilis non est: si infra est, alvum ducere, ut Erasistrato placuit, optimum est; et saepe id auxilii satis estcf. Cael. Aur. Acut. III, 17. Ducitur autem percolato ptisanae cremore, cum oleo et melle sic, ut praeterea nihil adjiciatur. Si nihil tumet, duas manus imponere oportet supra summum ventrem, paulatimque deducere: invenietur enim mali locus, qui necesse est renitatur; et ex eo deliberari poterit, ducenda, nec ne alvus sit. Illa communia sunt: calida cataplasmata admovere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam, ac saepe mutare: brachia cruraque perfricare: demittere totum hominem in calidum oleum: si dolor non quiescit, etiam in alvum ex parte inferiore tres aut quatuor cyathos calidi olei dare; ubi per haec consequuti sumus, ut jam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum: nam ante magna cura vitandum est, ne quid bibat; si id commode cessit, adjicere sorbitionem: ubi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore; sed neque inflante, neque duro, neque valido, ne intestina adhuc imbecilla laedantur; potui vero nihil, praeterquam puram aquam; nam sive quid vinolentum, sive acidum est, id huic morbo alienum est. Ac postea quoque vitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceterosque corporis motus. Nam facile id malum redire consuevit; et sive quum frigus subit,sive aliqua jactatio, nisi bene jam confirmatis intestinis, revertitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme