Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 4

11 Haec pertinent ad uniuersum: nunc ad ea loca, quae praeposui, ueniam. Si ex gingiuis exit, portulacam manducasse satis est; si ex ore, continuisse eo merum uinum; si parum id proficit, acetum. Si inter haec quoque grauiter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est impetum eius admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, auertere: si id mulieri, cui menstrua non feruntur, euenit, eandem cucurbitulam incisis inguinibus eius admouere. At si ex faucibus interioribusue partibus processit, et metus maior est et cura maior adhibenda. Sanguis mittendus est, et si nihilo minus ex ore processit, iterum tertioque, et cotidie paulum aliquid. Protinus autem debet sorbere uel acetum uel cum ture plantaginis aut porri sucum, imponendaque extrinsecus supra id, quod dolet, lana sucida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum. Erasistratus horum crura quoque et femora brachiaque pluribus locis deligabat. Id Asclepiades adeo non prodesse, etiam inimicum esse proposuit. Sed id saepe commode respondere experimenta testantur. Neque tamen pluribus locis deligari necesse est, sed satis est infra inguina et super talos, summosque umeros, etiam brachia. Tum si febris urget, danda est sorbitio, et potui aqua, in qua aliquid ex is, quae aluum adstringunt, decoctum sit. At si abest febris, uel elota halica uel panis ex aqua frigida et molle quoque ouum dari potest, potui uel idem, quod supra scriptum est, uel uinum dulce uel aqua frigida: sed sic bibendum erit, ut sciamus huic morbo sitim prodesse. Praeter haec necessaria sunt quies, securitas, silentium. Caput huius quoque cubantis sublime esse debet, recteque tondetur; facies saepe aqua frigida fouenda est. At inimica sunt uinum, balneum, uenus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta, conclaue calidum et inclusum, multa uestimenta corpori iniecta. Etiam frictiones * * ubi bene etiam sanguis conquieuit. Tum uero incipiendum est a brachiis cruribusque, a thorace abstinendum. In hoc casu per hiemem locis maritumis, per aestatem * mediterraneis opus est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme