Book 4
1
Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ibi iunctus, in duas fibras ungulae bubulae modo dividitur. Huic cor adnexum est, natura musculosum, in pectore sub sinistriore mamma situm; duosque quasi ventriculos habet. At sub corde atque pulmone traversum ex valida membrana saeptum est, quod praecordiis uterum diducit; idque nervosum, multis etiam venis per id discurrentibus; a superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque discernit. Haec viscera proxuma sed infra tamen posita dextra sinistraque sunt.
1
Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cavum, extrinsecus gibbum; quod prominens leviter ventriculo insidet, et in quattuor fibras dividitur. Ex inferiore vero parte ei fel inhaeret: at lienis sinistra non eidem saepto sed intestino innexus est; natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae; isque paulum costarum regione in uterum excedens ex maxima parte sub his conditur. Atque haec quidem iuncta sunt. Renes vero diversi; qui lumbis summis coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab altera rotundi; qui et venosi sunt, et ventriculos habent, et tunicis super conteguntur.