Book 4
11
Auctoresque medici sunt uel exesa parte aliqua sanguinem exire, uel rupta, uel ore alicuius uenae patefacto: primam ΔΙΑΒΡΩΣΙΝ, secundam ΡΗΞΙΝ[ΣΧΑΣΜΟΝ], tertiam ΑΝΑΣΤΟΜΩΣΙΝ appellant. Vltima minime nocet, prima grauissime. Ac saepe quidem euenit, uti sanguinem pus sequatur. Interdum autem qui sanguinem ipsum suppressit, satis ad ualetudinem profuit: sed si secuta ulcera sunt, si pus, si tussis est, prout sedes ipsa est, ita uaria et periculosa genera morborum sunt. Si uero sanguis tantum fluit, expeditius et remedium et finis est. Neque ignorari oportet eis, quibus fluere sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeue aut post cursum uehementem uel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluuium, idque per urinam redditum quoque ipsam lassitudinem soluere; ac ne in eo quidem terribile esse, qui ex superiore loco decidit, si tamen in eius urina nihil nouauit; neque uomitum huius adferre periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit et ex toto nullum nocere, qui in corpore robusto neque nimius est neque tussim aut calorem mouet.